ELECTRUM

ELECTRUM
ELECTRUM
Graecis Ἤλεκτρον, vox est ἐκ τῶ πολλὰ σημαινουσῶν. Apud Aristophan. enim Equit.
Ἐκπιπτουσῶν τῶ ἠλεκτρων, καὶ τȏυ τόνου οὐκέτ᾿ ενόντος,
Ἤλεκτραclavi sunt ex electro, quibus muniebantur pedes lectorum. Electrum enim spuma auri seu purgamentum dictum est, μίγμα sc. auri et argenti; quod in auro fundendo et excoquendo extra eiciebatur, uti patet ex Strab. Hesych. Suid. Aliis. Atque ex hoc fiebant clavi in pedibus lectorum, apud Vett. Nisi malis hic ἤλεκτρα contractum esse ex ἡλόλεκτρα, i. e. clavi lectorum. Quorum utrum sit, ἤλεκτρον etiam clavus vel nodus est, Salmas ad Solin. p. 1079. Vide Bochart. ubi supra. pud Dionys. ubi de Borysthene, Panticape et Aldesco, Scythiae fluminibus.
Τῶν δὲ παρὰ προχοῇσι πεπηγότος ἐγτύθιπόντου
Ἡδυφανὴς ἤλεκτρος ἀέξεται ----
Eustathio est lapis quidam, sive calculus littoralis, Avieno crystallum. Salmas. succinum candidum, οἷα τις αὐγὴ Μήνης ἀρχομένης, qualis splendor Lunae in cornua crescentis, ut apud Poetam sequitur. Certe in Scythia etiam nasci succinum, ex Plin. discimus l. 37. c. 2. Et haec communior vocis notio est. Recentiores Βερονίκην, Chymici τέλειον θηρίον vocant, Hesych. eleganter ὑαλότυπον χρυσοῦν appellat, i. e. vitreum aurum, quod auri formam habet simul et vitri. Quod enim in ostiis Padi colligi scripsêre, χρυσαυγὲς erat, cerei vel aurei colores: unde succini crines, quos in Poppaea sua Nero celebravit. Vide infra. Hoc Poetis lacrima est Phaethontiadum; Philosophorum quibusdam bitumen arborum, aliis maris liquidum bitumen, quod ex occultis fontibus in illud influat; Non nullis bitumen est et terrae pinguedo, quae ex fissuris marinorum scopulorum erumpens in mare defluat, ibique aqua, rum fibi insitâ vi et Solis virtute, in gluten quoddam coalescatiid liqui dum adhuc agitato ventis mari in littora eiectum, una cum animalculis ei involutis, demum indurescere aiunt. In succineis enim seu electrinis massis, tamquam ergastulo condemnata, aut sepulchro condita, varia animalcula visuntur, muscae, apes, formicae, culices, alia: corticum item arboreorum fragmenta etc. Quae longe nobilius ibi sepulta, quam Mansoli ossa in magnifico illo tumulo, quem magnâ ambitione marito Artemisia exstruxerat olim. Quo alludens Mart. l. 1 v. epigr. 32. cuius epigraphe De ape electro inclusa hoc Epitaphium api sic sepultae erexit.
Ec latet, et lucet Phaethontide condita gutta,
Ut videatur apis nectare clausa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum,
Credibile est ipsam sic voluisse mori.
Idem de vipera simili modo condita, ubi rationem, quâ id fiat, exponit: Idem ibid. Epigr. 59. cuius epigraphe de vipera electro inclusa.
Flentibus Heliadum ramis dum vipera serpit,
Fluxit in obstantem succina gemma feram:
Quae dum mir atur pingui se rore teneri,
Concreto riguit vincta repente gelu.
Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro.
Vipera si tumulo nobiliore iacet.
Certe et Asdrubalem Hannibalis fratrem, in monte Floris succineo in tumulo iacere, memorant saecula nostra, ut alia omittam. Uti autem Herculeus lapis ferrum, sic Electrum stipulas, plumas, lanam, ligna, folia plantarum et levissima quaeque corpora ad sevi insitâ rapit. Quinimo, si quamcumque rem pendule et libero in aere, filo alligatam pendere sinas, omnia electrum, sed prius, calore affrictione praevia animatum, attrahere deprehendes: ita quidem, ut graviora quoque ligna, filo aequilibrate levigata et suspensa, similiter venetur. Unde Aristoreles Probl. L. omnia ad se attrahere Electrum dicit; excipit solum ocymum seu herbam Basilicam: quod tamen et ipsum succino non resistere, Kircherus docet, multiplici experimento id confirmans. Reperiuntur autem succina diversi coloris, pleraqueve tamen fulvo auro simillima; Crystallum diceres glaucum; quae vel intensiora magis aut mimis reperiuntur: alia albicare comperiuntur, quae uti ratiora, ita cariora. Nigri quoque coloris nonnumquam visuntur etc. Georg. de Sepibus in Collegii Rom. S. I. Musaeo p. 43. et 44. Vide quoque infra in voce Succinum, it. ubi de fluv. Radauno.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • électrum — [ elɛktrɔm ] n. m. • 1549; électron av. 1530; lat. electrum, gr. êlektron, par anal. de couleur avec l ambre ♦ Archéol. Alliage naturel d or et d argent estimé dans l Antiquité. ● électrum nom masculin (bas latin electrum, du grec êlektron, ambre …   Encyclopédie Universelle

  • Electrum — Électrum Pièce lydienne en électrum (avant le VIe siècle av. J. C.). L’électrum[1] est un alliage compos …   Wikipédia en Français

  • electrum — ELÉCTRUM s.n. Aur nativ care conţine o mare cantitate de argint, de culoare galben deschis până la albă argintie, maleabil şi ductil. – Din fr. électrum. Trimis de LauraGellner, 12.06.2004. Sursa: DEX 98  eléctrum s. n. Trimis de siveco,… …   Dicționar Român

  • Electrum — Saltar a navegación, búsqueda La palabra Electrum tuvo dos significados en la antigüedad: Una aleación de oro y plata, en proporción aproximada de 4:1, similar al actual oro blanco. El ámbar, conocido por los griegos desde la época homérica.… …   Wikipedia Español

  • electrum — alloy of gold and up to 40% silver, late 14c. (in O.E. elehtre), from L. electrum alloy of gold and silver, also amber (see ELECTRIC (Cf. electric)). So called probably for its pale yellow color …   Etymology dictionary

  • Electrum — E*lec trum, n. [L., fr. Gr. ?. See {Electric}, and cf. {Electre}, {Electron}.] 1. Amber. [1913 Webster] 2. An alloy of gold and silver, of an amber color, used by the ancients. [1913 Webster] 3. German silver plate. See {German silver}, under… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Electrum — (lat.), 1) Bernstein; 2) Metall, aus 4/5 Gold u. 1/5 Silber bestehend; jetzt 3) Metall, enthält gediegen Gold (64) u. Silber (36); kommt in würfeligen Krystallen zackig u. in Blättchen vor; hat messinggelbe Farbe, findet sich in Sibirien,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Electrum — Electrum, s. Elektrum …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • electrum — [ē lek′trəm, ilek′trəm] n. [L < Gr ēlektron: see ELECTRIC] a light yellow alloy of gold and silver …   English World dictionary

  • Electrum — NOTOC Electrum is a naturally occurring alloy of gold and silver, with trace amounts of copper and other metals. Colour ranges from pale to bright yellow, depending on the proportions of gold and silver. Gold content of naturally occurring… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”